anni documenti pontifici

 


PIUS PP. X


CONSTITUTIO APOSTOLICA


IN PRAECIPUIS ET MAXIMIS*


DE NOVO AD LATERANUM SEMINARIO


DEQUE ALIIS INSTITUTIS IN URBE PRO ROMANO ITALOQUE CLERO

 


    In praecipuis et maximis apostolici officii muneribus hoc Nos iam inde ab initio Pontificatus habuimus, studiose diligenterque curare, ut qui in sortem Domini vocati essent, ad tantum ministerium et virtutis et doctrinae ornatu quam plenissime instruerentur. Cuius quidem Nostrae curae illa sunt argumento: sacrae seminariorum visitationes decretae et pluribus iam locis peractae; novae, praesertim Italiae seminariis, leges datae de disciplina ac pietate refovenda deque studiis ad tempora accommodandis; aedes, item per Italiam maxime, adiuvantibus locorum Ordinariis, ab inchoato extructae, ubi segregati a natu minoribus maiores clerici plurium diocesium, qui proximi sint sacerdotio, communiter sub delectis moderatoribus et magistris exquisitiori quadam magisque sacro ordini congruenti ratione conformentur; ad haec sacro Consilio Consistoriali, cui Pontifex ipse maximus praeest, peculiaris seminariorum demandata curatio, aliaque in hoc genere opportune constituta.
Consentaneum enimvero erat, ut huius diligentiae studiique partem non postremam alma haec Urbs Nostra sibi vindicaret, ubi inter plura omnium fere nationum ephebea, sacrae iuventuti instituendae providentissime condita, floret quoque a tempore SS. Concilio Tridentino proximo seminarium Nostrum Romanum; et cum eo aliis temporibus erecta seminaria Vaticanum, Pium, SS. Ambrosii et Caroli, nec non collegia Capranicense, Leonianum, et in Romano seminario Cerasolium; ad quae non modo ex Urbe sed ex tota ferme Italia alumni confluunt, rite, inspectante Sede Apostolica, ad sacra instituendi.
Ac primum omnium, quum ex relationibus Nobis factis et ex peritorum consultatione cognovimus aedes quas seminarium Romanum una cum Pio ad Sancti Apollinaris inhabitat necessitatibus pares non esse, eisque carere commoditatibus rerum, quae ad tuendam adolescentium valetudinem requiruntur, de nova sede comparanda res esse videbatur. Ergo cum cogitaremus de idoneo ad aedificandum loco, menti Nobis occurrit antiquissima illa ac omnium celeberrima schola quae in Patriarchio Lateranensi primitus instituta et dein aucta firmiusque constabilita, sanctorum ferme seminarium fuit ac tot tantosque Dei sacerdotes per saecula Ecclesiae donavit: quam ob rem in solo privato Sedis Apostolicae ad Archibasilicam Lateranensem ampliorem commodioremque domum seminario Nostro a fundamentis excitari iussimus, non sine spe vetustas Cleri Romani glorias, Deo favente, revocandi.
Hisce autem aedibus ingenti molitione exstructis, opus esse videbatur efficere, ut ipsum seminarium Romanum et alia, quae diximus, pro Italis clericis urbana seminaria et collegia mutatis temporum conditionibus iam aptius congruerent.
Quare nonnullos S. R. E. Cardinales in consilium adhibuimus, qui omnia diligenter considerarent, ac Nobis quae sibi visa essent opportuniora proponerent. Itaque ipsorum Nos consulto atque ex matura deliberatione Nostra haec statuimus et iubemus:
I. Seminarium Romanum duplex esto, minus et maius.
II. Seminarium minus eos habeat alumnos, qui studiis litterarum in gymnasio dent operam; idem locum sedemque seminarii Vaticani occupet. – Ita seminarium a clarae memoriae Pontifice maximo Urbano VIII in cultum venerandae S. Petri Basilicae erectum atque ab aliis decessoribus Nostris munifice amplificatum, nunc, salvo eius fine naturaque incolumi, seminarii Romani honorem nanciscitur.
III. Seminarium maius alumnos philosophiae ac theologiae studiis deditos complectatur; sedem vero in novis apud Archibasilicam Lateranensem aedibus habeat.
IV. In aedes easdem seminarium Pium, a decessore Nostro sanctae memoriae Pio IX conditum, transferimus, salvis pariter, quod ad finem eius naturamque pertinet, legibus conditoris.
V. Ibidem sit SS. Ambrosii et Caroli collegium, quod seminario Romano adiungimus.
VI. In collegium Leonianum posthac ne recipiantur nisi sacerdotio iam initiati, qui, studiorum et amplioris eruditionis causa, sui quisque Episcopi permissu, Romam se contulerint.
VII. Facultates philosophiae ac theologiae, ut in seminario Romano sunt a Pontificibus maximis constitutae, ita in seminario maiori ad Lateranum perseverent.
VIII. Facultas vero disciplinae iuris, quae item in seminario Romano usque adhuc fuit, iam nunc cum suis alumnis apud collegium Leonianum sit: ea tamen a seminario Romano avulsa ne habeatur, sed semper in ipsius seminarii scholis numeretur.
IX. Academia theologica, olim in magno lyceo Sapientiae instituta, in aedibus ad S. Apollinaris, quas Consistoriali decreto diei xxv Ianuarii 1911 pio operi cessimus pridem erecto in religiosa domo a SSma Trinitate penes Curiam Innocentianam, perpetuo maneat.
X. Legitimo studiorum curriculo in Urbe ad sacerdotium tendere, iam nemini ex Italia liceat, nisi vel in Lateranensi vel in Vaticano seminario commoretur. Hac tamen lege ne ii teneantur, qui ad Evangelium infidelibus praedicandum sese in propriis Urbis collegiis parare velint; neu quibus in collegio Capranicensi, ex primigenio eius instituto, locus pateat.
Quod reliquum est, de hac exsequenda Constitutione Nostra peculiares praescriptiones mox edituri sumus; quas quidem sancte inviolateque, ut ea quae his litteris constituimus, ab omnibus servari volumus.
Iam vero divitem in misericordia Deum imploramus, ut super hanc domum, quam quasi alterum Patriarchium magnis impendiis excitavimus, oculi Eius aperti sint die ac nocte; opus a Nobis singulari studio ad Eius gloriam pro animarum salute susceptum, perficiat Ipse et confìrmet; alumnisque sacri ordinis, Apostolorum principum et utriusque Ioannis patrocinio commendatis, benignus adsit, ut sacerdotes evadant integrae fìdei, actuosae caritatis, probe doctrinis exculti, solide humilitate constituti, quales Ecclesia sancta omnibus sibi precibus et votis exposcit.
Haec autem statuimus et sancimus, decernentes has Nostras litteras firmas et efficaces esse ac fore, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIX Iunii, natali SS. Apostolorum Petri et Pauli, anno Incarnationis Dominicae MCMXIII, Pontifìcatus Nostri decimo.


A. CARD. AGLIARDI                      C. CARD. DE LAI
S. R. E. Cancellarius.                   Secretarius S. C. Consistorialis.


Loco stemma  Plumbi.             Visa
                            M. RIGGI C. A., Not.

 


Reg. in Canc. Apost., n.43/13.

 

 

 

Copyright © 2015 Almo Collegio Capranica   P.zza Capranica, 98  00186  Roma
Tel. +39 06.69205401  - Fax +39 06.69205411
eMail:  Questo indirizzo email è protetto dagli spambots. È necessario abilitare JavaScript per vederlo.    Sito web:  www.almocollegiocapranica.it       Privacy Policy

Powered by: realizzazione siti web Agenzia Sitowebstudio