home page     
 


BREVE PONTIFICIO
«PROPENSO ET SOLLICITO ANIMO»
DI SUA SANTITĄ PAOLO VI

Domenica, 13 giugno 1971

 
        Propenso et sollicito animo sedes adulescenti clero instituendo prosequimur, quippe in quibus spes Ecclesiae non paulum sit collocata. Inter Romana autem sacrorum eiusmodi alumnorum domicilia locum obtinet almum Collegium Capranicense, quod non uno nomine commendatur, potissimum vero eo, quod antiquitate praecellit.

        Conditum enim est saeculo XV a Dominico Cardinali Capranica, qui studio erat incensus pauperes scholares scientia et moribus ad sacerdotale munus conponendi. Ab hoc viro egregio idem Collegium certis est legibus ordinatum; quae quidem postea, prout temporum ac rerum adiuncta suadebat, mutate sunt, praesertim per Pium VII, Decessorem Nostrum, qui eius regimen S.R.E. Cardinali ut Protectori commisit, derogans conditoris voluntati, ex qua id esset penes viros laicos auctoritate in Urbe praeditos. Verumtamen ea, quae haec aetas, praesertim post celebratum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, induxit ac postulat, consideratibus nova dispositione prospiciendum Nobis videtur huic Collegio. Itaque, omnibus rei momentis attente perpensis, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra, haec, quae sequuntur, decernimus ac definimus: sublato munere cardinalis Protectoris Almi Collegii Capranicensis, eius regimen tradimus Commissioni moderatrici, cuius Praeses sit unus e Patribus Cardinalibus in Urbe residentibus et cuius reliqua membra sint duo Episcopi residentiales, qui omnes olim oportet fuerint alumni eiusdem Collegii et a Romano Pontifice ad hoc officium gerendum nominantur; deinde, huius Commissionis erit modo collegiali et ratione superiore hoc Institutum regere, quod etiam ad administrationem pertineat; praeterea Moderatores Collegii, rector inprimis, conspiranter cum praedicta commissione agant, praesertim in rebus maioris momenti; demum, in coetu, quem Commissio saltem bis in anno habebit, Rector de statu generali Collegii eidem referet et quaestiones graviores proponeat.
        Scriptam vero relationem exhibebit in fine cuiusdam anni scholaris, ac quidem de statu spirituali, disciplinari, scholastico, administrativo.
        Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; enuntiatoque Almo Collegio Capranicensi in Urbe ceterisque, ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet scienter sive ignorantes attentari contigerit.

        Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die unde tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

Aloisius Card. Traglia
S.R.E. Cancellarius

Benedetto XVI

Giovanni Paolo II

Paolo VI
13 GIUGNO 1971
27 GIUGNO 1963
Giovanni XXIII
Pio XII
Pio XI
Benedetto XV
Pio X
Pio IX
Pio VII
Alessandro VII
Innocenzo X
Gregorio XV
Paolo V
Clemente VIII
Gregorio XIII
Pio V
Paolo IV
Paolo III
Sisto IV
 

 vai su
vai su